AREA NOTIZIE

Ultime Notizie

Area Notizie

Notizie su Facebook

Notizie su Twitter

LA MILIZIA DEL TEMPIO

I poveri Cavalieri di Cristo

Storia

Restaurazione

Scopi

Spiritualità e Liturgia

Abito e Insegne

Sostenere la Milizia

GLI ORGANI
DELLA MILIZIA

Il Gran Maestro

Governo della Milizia

Membri della Milizia

ENTI COLLEGATI

La Fondazione

L'Accademia

La Casa Editrice

IL CASTELLO
DELLA MAGIONE

Il Complesso Monumentale

La Sede Magistrale

La Chiesa Magistrale

La Via Francigena

Come raggiungerci

Orario per le visite

SCAUTISMO

La Milizia e lo Scautismo

PUBBLICAZIONI

Documenti

Bollettino

SCRIVI
ALLA MILIZIA

Contatti

La Milizia nel Mondo

Cerca nel sito

Ultimi Interventi

Home page » Notizie » De papae doctrina

CHIESA

De papae doctrina

22/02/2013

Hortensius
A cura di Roberto Spataro 19/02/2013 da "Avvenire"
Benedicti XVI magisterium magni esse momenti cum pro Ecclesia tum hominum societate omnibus liquide patet. Cum iuxta doctrinam, quae "relativismus" nuncupatur, immutabiles perpetuaeque veritates non sint, sed instabiles tantum opiniones, Benedictus XVI contra monet homines, omnibus humanae rationis facultatibus usos, illud audere iter percurrere, quod ad obiectivam veritatem adgnoscendam ducat. Nam Benedictus XVI docuit inviolabilem hominum esse dignitatem et iura, quae nostra aetate maximi pretii haberi videantur, subiecti consiliis omnino obnoxia non esse; quae omnia in ontologica re condi. Quae si principia negentur et, ut dicam, ab humano consortio auferantur, concupiscientiis effrenatis, nequam perfrui liceat voluptatibus. Quapropter humanae dignitatis vindicatio poscit ut bona universalia, ad rem moralem pertinentia, minime negotiari possint. Hoc denique postulatur, ut omnia honesta legum auctores tam fideliter tueantur quam studiose provehant. Quae coram publicis consiliis coadunatis cum in Germania tum in Anglia Benedictus XVI docuit et auditores omnes, quamquam alios aliam partem sequentes, graves in cogitationes traxit. «De re gravissima agitur – ait Benedictus – utpote cum, "relativismo" suscepto, dominatu odioso, ampliores opprimant humiliores et fortiores subigant debiliores». Benedicti re vera monita a rerum casibus plane confirmantur. Saeculo enim nuper elapso quaedam ideologiae, veritatem arroganter spernentes, ferocia genuerunt regimina, quorum moderatores tam turpia atrocia crudelia patrarunt, quae vel memoratu horrenda sint. Benedictus XVI autem est omnes adhortatus homines bonae voluntatis, ut splendorem veritatis, mirabiliter effulgentem in viris mulieribusque, qui exemplis suis veritati et pulchritudini testimonia perhibuerunt, respicerent et perpenderent.


Condividi su

AREA RISERVATA

Username

Password

EFFETTUA LA TUA DONAZIONE

Regola della Milizia del Tempio

Divinum Officium

EVENTI:

I VENERDI’ DELLA MAGIONE

- Compleanni del mese: Dicembre

S. Messa Tridentina in Toscana in Italia e nel Mondo

Motu Proprio e Istruzione

Galleria fotografica

La Bussola Quotidiana

Corrispondenza Romana

Ecomuseo della Val d’Elsa

holyart.it - Accessori per la Liturgia

Sito registrato in:

Clicca qui per iscriverti

Le immagini presenti nel sito sono registrate e sottoposte a Copyright © ORDO MILITIAE TEMPLI E' fatto assoluto divieto di pubblicare, tutte o in parte, le immagini e/o i contenuti di questo sito, salvo espressa autorizzazione Copyright © 2002 Militia Templi